Humanitas Europae

nec fructus sine radicibus

Salve

Opus Fundatum c.n. « Humanitas Europæ » eo consilio conditum est, anno MMIX, ut cultum et humanitatem quae in Europa vigent variis modis promoveat atque radicitus collustret linguis praesertim Latina atque Graeca quae a temporibus antiquis eorum sunt vehicula.

Quotannis ab Opere nostro Fundato cum discipuli tum magistri beneficia academica et facultatem accipere solent aliis in scholis Europaeis, ubi tradantur colanturque linguae atque litterae classicae, idque vividis quibusdam methodis, aliquot hebdomadas mensesve versandi.

Eis etiam conamur equidem opitulari, qui libros, versiones quaslibetve symbolas ad linguas et litteras antiquas attinentes in lucem edendas curent; concentus denique necnon acroases viribus interdum cum aliis huiusmodi institutis ita coniuctis ut disputationes multae ac variae oriantur studiose constituere enitimur.